RECONCILIATIO

RECONCILIATIO
RECONCILIATIO
vox Ecclesiae, Dicebantur autem Reconciliari Paenitentes, cum tempora paenitentiae indicta adimplêssent; hôc enim factô in gratiam recipiebantur, praeviô Manus impositionis ritu: cui divinae quoque Eucharistiae communio accedebat. Sed et, de rigore disciplinae, κατ᾿ Ε᾿πιςκοπικὴν διάκριςιν, secundum Episcoporum discretionem, ut ait Balsamô ad 4. Can Concilii Ancyrani, non raro remittebatur, atque maturabatur reconciliatio, si scil. tempore exomologeseos gravi morbô paenitens videretur de vita periclitari, si instaret persecutio, si cum multitudine negotium esset, aliaque censurae mitigationem suaderent, ut videre est apud Io. Forbesium, Instructionum Hist. Theolog. l. XII. c. 7. Hîc vero in duo extrema utrinque abiêre Haeretici. Uti enim pacem Ecclesiasticam paenitentibus negabant Montanistae, Novatiani, Meletiani, Apostolici, et quoad Episcopos ac Clericos lapsos, etiam Luciferiani, de quibus aliquid supra diximus, in voca Implacabiles: ita Gnostici, eosque secuti Priscillianistae ac Libertini, utpote inficiantes peccatum, tollebant paenitentiam. atque una reconciliationem, de quibus vide voce Impeccabiles etc. In Ecclesia Romana quibus ceremoniis peragatur Reconciliatio, docet Car. du Fresne ex Paenitentiali MS. Thuanaeo, In capite Quadragesimae omnes paenitentes ante fores Ecclesiae se repraesentent Episcopo Civitatis, saccô induti, nudis pedibus, vultibus in terra prostratis ——— Ibi adesse debent Decani vel Archipresbyteri Parochiarum, i. e. Presbyteri poenttentum, qui eorum conversationem diligenter inspicere debent et secundum modum culpae paenitentiam per praefixos gradus iniungunt. Post haec in Ecclesiam Episcopus reos inducat et cum omni Clero 7. Paenitentiales Psalmos, in terra prostratus, cum lacrimis pro eorum absolutione decantet. Tunc ——— manus eis imponat, aquam benedictam super eos spargat, prius cinerem mittat, deinde ciliciô capita eorum cooperiat et cum gemitu et crebris suspiriis eis denuntiet, quod sicut Adam proiectus est de paradiso, ita et ipsi ad Ecclesia pro peccatis abiciuntur. Post haec iubeat ministros, ut eos extra ianuas Ecclesiae expellant. Clerus vero prosequatur eos cum Responsorio, In sudore vultus tui etc. ----- In sacra autem Domini Cena, rursus ab eorum Presbyteris Ecclesiae liminibus repraesententur. Orationes vero, quae hâc die, ad reconciliandos Paenitentes recitabantur ab Episcopo, habes apud Gregorium M. in Libro Sacram p. 226. et in Ordine Romano, quas Ordinem reconciliandi vocat Hincmarus. In Ordinario MS. Ecclesiae
Rothomag. apud eundem Car. du Fresne is hôc modô describitur: Finitâ Nonâ, Archiepiscopus, vel eius Vicarius, indutus albâ, cum Diacono et Subdiacono indutis albis, cum Cantore, processione ordinatâ, ad Occidentales portas Ecclesiae ad reconciliandos paenitentes pergat et eô sedente iuxta ianuas, Diaconus legat hanc lextionem, Adest tempus, ô venerabilis Pontifex. Finitâ lectione, Archiepiscopus vel eius Vicarius se erigat et dicat, Venite. Diaconus ex partepaenitentium dicat, Flectamus genua, levate. Et tribus vicibus hoc dicatur. Ad finem dicatur tota Antiphona Venite, Venite, Venite, filii. Chorus finiat et dicatur Psalmus, Benedicamus Dominum et ad quemlibet versum repetatur, Venite, Venite. Tunc Archiepiscopus vel eius Vicarius paenitentes intromittat in Ecclesiam cum baculo, et reconciliati ardentes candelas ad Altare deferant, alii autem non: Et Archiepiscopus
vel eius Vicarius, manum suam ponant super capita singulorum, dans pacis osculum et dicens, Paxtecum. His ita peractis, ad chorum redeant et sermonem ad populum faciat. Quô finitô Paenitentes prostratos absolvat. Primio dicantur 7i. Psalmi a Ne reminiscaris, Psalm. Domine ne in furere etc.Kyrie eleison, Pater noster. Salvos fac. Vers. Mitte eis auxil. Vers. Domine exaudi, Or. Dominus vobiscum, et cum Spiritu tuo. Orat. Monstra Domine quaesumus iis famulis etc. Alia Orat. Deus misericors. Alia Oratio, Absolutionem et remissionem. Iis ita peractis, processio procadat ad ignem benedicendum etc. Utiautem singuli paenitentes hôc modô reconciliantur, in Ecclesia Romana: sic tota aliqiva Ecclesia, cum scelere aliquô polluta, velab Haereticis aut Paganis aliquandiu possessa est, reconciliari dicitur, quando rursum ab Episcopo consecratur et aquâ benedictâ aspergitur. Qua de re vide Ordinem Roman. de Reconciliatione violatae Ecclesiae et Auctores laudatos praefato Car. du iFresne in Glossar. De Reconciliatione vero nostri cum Deo sic rem totam paucis complexus Paulus 2. Corinth. c. 5. v. 19. Deus erat in Christo Mundum reconcilians sibi, nen imputandi eis offensas eorum; posuitque in nobis sermonem illum reconciliationis. Et v. 20. Itaque nomine Christi legatione fungimur, velus Deô rogante per nos, oramus Christi nomine, reconciliamini Deo. De reconciliatione typica populi Israelitici, in veteri Tesamento, vide supra ubi de Festo Propitiationis. Addo saltem, uti duo fuêre genera κοινωνίας, communionis, scil. Minor, quae fuit omnium rerum societas et communio, exceptô Eucharistiae et Oblationum usu et potestate; et Maior, quae etiam Eucharistiae: sic duplicem Καταλλαγὴν, i. e. Reconciliationem, occurrere in Canonibus Conciliorum. Et quidem prioris mentio est, in can. 45. Codiciis Eccl. Afric. Ut scenicis atque histrienibus ——— reconciliatio non negetur: quod et καταλλάςςειν εἰς δημοςίαν λειτουργίαν Graeci dicebant. Posterioris in c. 8. Ancyrano, ubi τελείως δεχθῆναι, Perfecte recipi, can. 7. Carthag. ubi reconcilitari divinis altaribus tales dicti, quod versio Graeca καταλλαγῆναι τοῖς ἱεροῖς μυςτηρίοις reddit etc. Vide Suicerum, voce Καταλλάςςω.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Reconcilĭatio — (lat.), s. Rekonziliation …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Reconciliatio et paenitentia — (lat.: Versöhnung und Buße) heißt das nachsynodale Apostolische Schreiben von Papst Johannes Paul II., das er am 2. Dezember 1984 promulgierte. Es ist eine Zusammenfassung der Beratungen der 6. Ordentlichen Bischofssynode, die vom 29. September… …   Deutsch Wikipedia

  • réconciliation — [ rekɔ̃siljasjɔ̃ ] n. f. • XIIIe; lat. reconciliatio, de reconciliare → réconcilier 1 ♦ Liturg. Cérémonie catholique par laquelle une personne est réintégrée dans l Église. Réconciliation d un clerc suspens. Cérémonie par laquelle un lieu saint… …   Encyclopédie Universelle

  • Смертный грех — в христианстве тяжёлый грех, влекущий за собою потерю спасения души в случае отсутствия покаяния. Этот термин широко используется в католической теологии, где развито вероучение, различающее тяжёлые и обыденные грехи[1][2]. Похожим образом термин …   Википедия

  • Apostolische Schreiben — Der Ausdruck Apostolisches Schreiben bezeichnet als Oberbegriff die schriftlichen Verlautbarungen eines Papstes, insbesondere aber solche, die nicht eigens als Rechtsakte gekennzeichnet werden (als Apostolische Konstitution, Dekret, Päpstliche… …   Deutsch Wikipedia

  • Evangelii nuntiandi — Das Apostolische Schreiben Evangelii Nuntiandi von Papst Paul VI. behandelt die Evangelisierung in der Welt von heute und stammt vom 8. Dezember 1975. In den ersten sechs Kapiteln beschreibt es Christus als Urheber der Evangelisierung, die Kirche …   Deutsch Wikipedia

  • Haerent animos — Haerent animo ist ein Apostolisches Schreiben von Papst Pius X., in dem er am 4. August 1908, anlässlich seines goldenen Priesterjubiläums, über die „Heiligkeit des Priesters“ schreibt. Der Papst erklärt und erteilt wichtige Ermahnungen… …   Deutsch Wikipedia

  • Misericordia Dei — ( lat.: Die Barmherzigkeit Gottes) ist der Titel eines Apostolisches Schreibens als „Motu Proprio“. Es trägt den Untertitel: „Über einige Aspekte der Feier des Sakramentes der Buße“ und wurde am 7. April 2002 von Papst Johannes Paul II.… …   Deutsch Wikipedia

  • Motu proprio — Ein Motu Proprio (Latein: „(aus) eigenem Beweggrund“, sinngemäß: „selbst veranlasst“) ist ein Apostolisches Schreiben des Papstes der katholischen Kirche, das ohne förmliches Ansuchen anderer ergangen ist und vom Papst persönlich und nicht von… …   Deutsch Wikipedia

  • Nachsynodales Apostolische Schreiben — Der Ausdruck Apostolisches Schreiben bezeichnet als Oberbegriff die schriftlichen Verlautbarungen eines Papstes, insbesondere aber solche, die nicht eigens als Rechtsakte gekennzeichnet werden (als Apostolische Konstitution, Dekret, Päpstliche… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”